- ATHLETICA
- ATHLETICAHier. Mercuriali vitiosa Gymnasticae species appellata, hominibus robustis efficiendis (talis enim fuit Milo Crotonitata et Athleta ille, quem Olympiodorus τὰ βώλια comminuere solitum scripsit) quo in certaminibus victoriam reportare ac coronas mereri possent, instituta est; Graecis modo Α᾿γωνιςικὴ, modo Ι᾿εροὶ ἀλῶνες, modo Α᾿θλητικὴ, modo Γυμνικὴ vocitata. Et quidem, quatenus huiuscemodi certamina, in honorem alicuius Deorum celebrabantur, Latine Sacra certamina, Graece Ι῾εροὶ ἀγῶνες, dicebantur: eorumque exercitatores sacrorum certaminum Athletae vocati sunt, τῶ Γυμνικῶν ἀγώνων Α᾿θληταὶ nuncupati Xenoph. de dictis et factis Socr. Aliter vero appellabantur, quando aut in Amphitheatris aut Circis, ad oblectandum Populum, agones hi peragebantur; aut in Gymnasiis, vel aliis locis publicis, exercitationis gratiâ duntaxat, fiebant. Nomen hoc tamen omnes,secundum Iul. Pollucem l. 2. huiuscenodi certatores commune habuisse reperiuntur, quod Athletae ut plurimum vocati sunt, vel a fine, qui ἆθλον, sive praemium erat, vel ἀπὸ τȏυ ἄθλου, i. e. a certamine; nisi potius, quod maluit Galenus, dicamus nomen illud ἀπὸ τȏυ ἀθλίου sive ἀπὸ τῆς ἀθλιότητος, derivari, ad significandas huiusce generis hominum incredibiles aerumnas: eoque comprehenduntur Palaestritae, Pugiles, Pancratiastae, alii; qui cum id solum propositum haberent, ut ad certamina sese compararent, in quibus interdum totum diem, aut luctari, aut παγκρατίαζειν cogebantur, cibô indigebant corruptu et evaporatu difficili, cuiusmodi est cibus ex suillis carnibus, quibus soli veri Athletae vescebantur: in hoc a ceteris diversi, quod solum vincere et coronam assequi studerent, cum alii vel bono habitui corporis acquirendo et sanitati tuendae, quod Gymnasticae legitimae seu Mediae; vel militari fortitudini et peritiae acquirendae, quod Gymnasticae bellicae fuit, animum viresque attenderent. Uti autem Gymnastici ludi a Lycaone, sic Athleticam ab Hercule Olympiae, inventam fuisse, docet Plin l. 7. c. 56. quae ars cum primitus illustris fuerit et admiratione dignissima, longô postea temporis intervallô ita corrupta, atque adulterata est, ut dum illius exercitatores spe victoriae et praemii, corpori incrassando roborique comparando nimium incumbebant, mentem etiam crassam, sensusque omnes hebetes, torpidos ac segnes redderent. Unde Plut. Graecos eius operâ torpentes atque languescentes ab armis delapsos, contentos fuisse pro strenuis atque bonis militibus, peritos plaestritas atque Athletas dici, conqueritur. Cassiodor. Variar. l. 5. c. 42. loquens de sollemnibus ludis, qui ab Athletis exercebantur, eos ab Atheniensibus, in honorem Dianae, primum introductos tradit; ubi etiam, ut fierent, et quâ arte quibusque instrumentis adverstis immanissimas feras decertarent, morteque praemia consequerentur, multis exsequitur. Primus vero robori et magnitudini artem addidisse Theseum, Pausan. testatur in Atticis. Cum autem plurimis certaminum generibus corporis magnitudinem, robur ac celeritatem sibi conciliare quaererent Athletae, quinque tamen praecipua erant, in quibus vel semper, vel plerumque, tam in sacris certaminibus, quam in Ludis, Amphitheatris et publicis Spectaculis, sed praesertim in Stadio, quod fere solis Athletis proprie destinatum erat, certabant: Lucta, Pugilatus, Cursus, Saltus et Discus. Unde Luctatores, Pugiles,Cursores, Saltatores, et Discoboli nuncupabantur, qui separatim in singulis pollerent; sicut Pancratiastae, qui luctâ simul et pugilatu, Pentathli seu Quinqvertiones, qui omnibus: Periodon vicisse dicebantur ii, qui Pythia, Isthmia, Nemea et Olympia vicissent, nomine a circuitu eorum spectaculorum mutuatô, ut habet Festus. Erant postmodum Halteres, Iacula atque nonnulla alia, quorum quoque certamina Athletae obibant, at in publicis illa Ludorum sacrorumque Certaminum celebrationibus raro peragebantur, unâ exceptâ Monamachiâ; quam Graecos Sacerdotes, aestivô tempore, Pergami exercere consuevisse, memoriae prodidit Galenus l. 3. de Art. c. 13. Quanti Ars haec habita fuerit Plinii aevô, docet is l. 16. c. 4. cum Athletis ludos ingredientibus omnes assurgere, etiam Senatum, eosque Senatui proxime sedere, nec non cum Patribus, Avis paternis, a quibusvis muneribus vacare et victores in Patrias triumphantes invehi, consuevisse, refert. Imo Athletis ingenuos caedere atque occidere, quod aliis vetabant Leges, non modo licuisse, verum etiam honorificum fuisse, auctor est Sextus Empiricus Hypoth. Pyrrhon. l. 3. Ne dicam quod Eusebius de Praep. l. 5. multô sermone damnat veteres, eo superstitionis atque insaniae provectos, ut pugiles quosdam atave Athletas in Deorum numerum referrent. Sapientioribus contra id hominum genus acriter insectantibus. inter quos Euripides, apud Galen. in sua ad bo. art.Κακῶν γὰρ ὄντων μυεῤων καθ᾿ Ε῾λλάδα,Οὐδὲν κάκιόν ἐςιν Α᾿θλητῶν γεν´ους.Οὶ πρῶτον οἰκεῖν οὐδὲ μανθάνουσιν ἐυ,Οὔτ᾿ ἄν δυν´αιντο, πῶς γαρ`ρ ὅςις ἔς᾿ ἀνὴρΓνάθου τε δοῦλος, νηδύος ἡττημεν`ος,Κτήσαιτ᾿ ἄν ὄλβον εἰς ὑποεκτροφην` πάτρας;Οὐδ᾿ ἄν πένεςθαι, κἀξυπηρετεῖν τύκαις.Ε῎θη γὰρ ἄνδρες ουκ ἐθιςθέντες καλὰΣκληρῶς μεταλλάςςουσιν εἰς ἀυυιείνονα.Cum mala innumera per Graeciam serpant,Nullum deterius Athletarum genere est,Qui primum bene incolere haud discunt,Neque possunt etiam; quô etenim modô,Quisquis est gulae deditus, ventrique indulget,Divitias parabit, ut alat familiam?Neque item egeni esse et fortunae inservireSciunt: Nam in malis diu versatiMoribus, non facile mutantur in melius.Neque tamen defuêre, qui Artem hanc Commentariis celebrare niterentur, quales fuerunt Tryphon ac Theon Alexandrinus, qui ab Athletica, in qua excellebat cognitâ eius pravitate, ad Gymnasticam tandem transiit. Ne taceam Platonem qui, cum Athleta prius fuisset, inde ad Philosophiam se contulit, Serv. ad Aen. l. 7. et Laertius in Vita eius. Non vero eadem quôcumque tempore praemiorum genera Athletis praeposita fuêre. Verum, ut Clemens Alexand. Paed. l. 2. c. 8. memoriae prodidit, primo fuit δόσις seu donum, secundo plausus, tertio foliorum coniectio, postremo corona, quam iterum, pro triplici corum gradu, triplicem agnoscit Imperator l. Athletas ita Cod. de Athletis (a qua occasione gradus praemiaque Academica non absurde deducit Anselm. Solerius de Pileo sect. 10.) Vivendi porro rationem Athleticam quod attinet, antiquioribus temporibus vesci caricis, illis praescriptum fuisse, scribit Plinius l. 23. c. 7. ut nempe pinguescerent: Idem Pythagoram primum carnem iis comedendam exhibuisse, notat; quodOribasius Gorae tribuit, quem, caricarum usu sublatô, Eurameni Samio primum carnes apposuisse tradit. Quorum utrum sit, ante Hippocratis certe aetatem carnibus Athletae vescebantur, et praesertim suillis, ut ipse de Biante pugile refert Epidem. l. 5. §. 70. bubulis item, utex Galeno constat, qui ex illis et pane cum caseo sine fermento facto, quod Coliphium dictum, victitâssescribit. Thebanum tamen quendam caprinas carnes, alium April glandulas manducâsse, viribusque coeteros omnes superâsse, scribunt Clitomachus Carthaginiensis et Martial. l. 3. Epigr. 82. v. 19. 20. Porro Plinius Valerianus nullum Athletarum cibum absque anetho exstitisse, docet de Rem. l. 4. c. 27. Quantum vero cibi assumpserint Athletae, innuit Galenus de dignot. puls. l. 2. cum iis carnis minas duas paucum cibum fuisse, narrat: Unde Athlericus victus in Proverb. abiit notumque quod de Milone Crotoniare ac Heraclide pugile literis est proditum. Tertullian. de Pallio c. 2. meminit siccae saginationis Athletarum, quae forte fuit xerophagia Caelio et Ioh. Cassiano memorata, quâ scil. sicus aridas, nuces et nil coctum, nil humidum sumebant; non placentas, ut ait Arrianus in Epicteto, non frigidum potum: et de qua Plautus Mostellar, Actu 1. sc. 2. v. 72. ubi Adolescens quidam sic,Quo neque industrior de iuventute eratArte Gymnasticâ, discâ, hastis, pilâ,Cursu, armis, cquô, Victitabam volupe:Parsimaniâ et duritie.In cena imprimis validissimos sumebant cibos, quos ambulatione magis quam somnô, perficiebant. Plin. l. 11. c. 53. varietatem insuper vitabant, Plut. l. 4. Sympos. Problem. 1. Insomno vero, motu ac quiete, adeo nullam servabant mensuram, ut qui modo totâ die laborarent, quando scil. exercitium τέλειον sive καταςκευην` vocatum inibant; modo nocte, modo a cibo, modo ante: quasi propositum in omnibus tenuerint Hippocratis praecepta (lahores, cibi, potiones, sonni, Venus, omnia moderata) negligere et id unice operae dare, ut sine regula viverent. Nec maior ipsis aeris cura, quamvis Antiqui curarint, ut, ad futura certamina se praeparantes, in salubri aere exercerentur: sicut manifestum est e Xystis, quas ideo fabricatas in Gymnasiis, scribit Vitruvius l. 5. c. 11. quo Athletae in hieme, ad vitandas aeris iniurias, inibi in salubriori aere commodius exerceri valerent; quô tempore multas plagas perferebant a Paedotribis, nec non victum haud iucundum, sed a Magistris exercitationum praescriptum, sequebantur, Basilius M. Hom. 54. Ita Strabo, veteres consuevisse Athletas Ravennam mittere, ut ibi in salubriori aere commodius exercitarentur, literis prodidit. Ab animi affectionibus ut sibi temperarent, edocti sunt et Pyrrhus quidem, maximus certaminis Gymnici praeceptor, solitus est iis, quos exercebat, praecipere, ne irascerentur, Senec. de Ira l. 2. c. 14. A Venere prorsus abstinuerunt, ut Plato docet de LL. l. 8. de Astylo, Diopompo Crissone, Iceo Tarentino verba faciens: et (praeter Galenum de loc. aff. l. 6. ac Basilium M. Hom. 52.) de Blatara, Martialis l. 11. Epigr. 48. v. 1. 2. scribit, quem gelidâ corpus perfundere consuevisse ait, ut libidinis stimulos minus sentiret. Imo non solum hôc remediô contra Venerem utebantur Athletae, verum etiam laminas plumbeas renum et lumborum regionibus eô fine adhibebant, Plin. l. 34. c. 18. et Cassian. l. 6. c. 7. quo respexisse D. Paulus videtur, cum dixit: Qui in stadio currant, ab omnibus abstinent, vide quoque Chrysostomum 1. ad Cor. c. 9. v. 25. atque Aelianum et Clem. Alex. l. 3. Strom. Addam hoc unum, quod modo memoratus Clemens, Paedag. l. 3. c. 5. quasi ludens memoriae mandavit. Athletas hanc unam honestatis imaginem habuisse, ut numquam in publicum ad certandum sine subligaculis prodierint. Quem morem ab Hercule primum invectum, sicut a Palaestra, Mercurii filia, pudendos locos obtegendi consuetudinem inter mulieres, quae cursa aliisque exercebantur, introductam esse, memoriae mandatum est. Quamquam Dionysius Halicarn. Antiqq. Rom. l. 7. scribat, ex Homero colligi, Apud priscos illos turpe habitum esse nudos certare, prinum autem omnium Olympiade quintadecimâ Neanthum Lacedaemonium, Olympiacô stadiô decurrentem, totum corpus denudasse, pudendis tantum subligaribus campestribus obtectis. Vide Hieron. Mercuridalem de Arte Gymn. passim, inprimis vero l. 1. c. 13. et seqq. hîc passim, vocibus Gymnasium, Palaestra, Sudore uno etc. uti de nominibus Athletarum in urnam conici solitis, infra voce Homogrammi.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.